Keywords |
|
ID |
1001 |
Text |
Vita Hiltrudis Lesciensis (uita altera) (1001 - 1100) Anonymous - Hagiography |
Quotation |
(p. 385) Ubique galliarum bella caedes et uastationes fiebant donec multiplicata sunt mala. Ea tempestate saeuiente cum dispositum haberet dominus flagellare populum suum gens hungrorum partes galliarum irrumpens inualuit quorum effrenata malitia etsi redundatura erat in caput illorum
ad breue tamen tempus immodice grassata urbes castella et uicos caede et igne uastabat sed et
ecclesiis dei non parcebat.
Igitur ad supra memoratum oratorium sancti lamberti properantes ubi et multorum sanctorum reliquias et sanctae uirginis hiltrudis fratrumque eius ossa collocata diximus ubi etiam multa requiescunt de quibus non diximus uirginea corpora ignem adhibent ad cremandum multam operam impendunt. |
Translation |
|
Quotation source |
None |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|