Quotation |
Scit enim et ipsum Iacob luctatum esse et adiutorio angeli obtinuisse adversarium et invaluisse cum
Deo. Non dubito quin et aliorum sanctorum senserit luctas et spiritalia pertulerit saepe certamina; et inde dicit quia: "gens filiorum Istrahel magna valde, et valet super nos".
Sed et illud quod timet, ne quando 'eveniat' iis 'bellum' et 'consentiant adversariis' eius et devictis iis
discedant de terra sua, videtur mihi ex his, quae sanctis patriarchis vel prophetis de adventu Christi
nonnumquam indicata fuerant, praesensisse et inde scire quod sibi immineat bellum. |