Quotation |
Hic nempe vir Domini, ut breviter nonnulla perstringam, ex nobilissimis Francorum ac ditissimis natalibus oriundus, territorio Vereduni castri, nobiliorem se splendidae vitae moribus ac castae conversationis exemplis insignem exhibuit. (...) Huius genitor Waltchisus nuncupatus nomine, ut veracium didicimus traditione seniorum, patruus gloriosissimi Pippini ducis Francorum, filii Anschisi, extitit. (...) Exinde ob gratiam vitae contemplativae egrediens ac visitatione locorum sanctorum summum habens desiderium, veluti apis prudentissima flosculos diversi generis carpere satagebat, ut dultia post caperet mella. (...) Quod beatus pater Columbanus Scottici generis , olim a Teoderico rege Gallia expulsus atque ab Agilulfo Langobardorum rege Italia honorifice susceptus, eius permissu aedificaverat. (...) Qui post transitum bonae recordationis saepe fati Dagoberti regis praefecturae ordinem ac curam maximam regni Francorum etiam cum filio eius Hlodoveo et Bathildae regina nobiliter amministravit. (...) In quo scilicet fluvio ex infinito oceano sive mari Brittannico bini aestus diei nocturnove tempore sibimet invicem compugnantes occurrunt, ut versa vice alveus potius retrorsum converti quam ad ima videatur fluere. (...) Edita fuit anno 12 . saepefati regis Compendio palatio regio die Kalendarum Martiarum, congregatis Francorum populis in campo Martio, ubi omnibus annis conveniebant, veluti omnibus notum est. |