Stelle 40. Olim igitur circa millesimum i...; (Historiarum libri quinque (1031 - 1047), Lib. 3, Cap. 9, Par. 40 (p. 218)) [1028]

Basic Information
Keywords
ID 1028
Text Historiarum libri quinque (1031 - 1047) Radulphus Glaber
Quotation 40. Olim igitur circa millesimum incarnati verbi annum, cum rex Rotbertus accepisset sibi reginam Constantiam a partibus Aquitanie in coniugium, coeperunt confluere gratia eiusdem reginae in Franciam atque Burgundiam ab Arvernia et Aquitania homines omni levitate vanissimi, moribus et veste distorti, armis et equorum faleris incompositi, a medio capitis comis nudati, histrionum more barbis rasi, caligis et ocreis turpissimi, fidei et pacis foedere omni vacui. Quorum itaque nefanda exemplaria, heu pro dolor! tota gens Francorum, nuper omnium honestissima, ac Burgundionum sitibunda rapuit, donec omnis foret nequitie et turpitudinis illorum conformis. Si quislibet vero religiosus ac Deum timens talia gerentes compescere temptavisset, ab eisdem insania notabatur.
Translation
Quotation source Lib. 3, Cap. 9, Par. 40 (p. 218)
Associated use case(s)
Comment