Quotation |
Sub huius igitur tempore, ut videri potest, magnum miraculum conditor mundi omnipotens Deus ac pretiosum thesaurum populis illis in pago Coriovallinse residentibus ostendere dignatus est. (...) Nec mora, aeaedem vaccae concito gradu cum ipso plaustro, populis expectantibus atque prosequentibus, sine ductore ac ullius bubulci administratione ad eum locum qui usque nunc Brutius vocatur pervenerunt. (...) Ibi namque ut aecclesia construeretur in honore beati Georgii martyris, omnibus placuit; comes tamen praedictus primus in hoc negotio erat, qui una cum populis sibi subditis condidit in eodem loco basilicam in honore beati Georgii martyris. (...) Huic egregio patri Austrulfo edidit gloriosus rex Pippinus privilegium sacrae suae auctoritatis, in quo praecepit, ut nullus iudex neque exactor rei publicae gentis Francorum ad causas audiendas ac freda exigenda nec fideiussores accipiendos nec ad ullam exacturam gerendam potestatem huius coenobii ingredi audeat, sed sub perhenni sua defensione ac protectione secura in aeternum ab omni quaerimonia valeret permanere. (...) Unde remur, aliquos venerabiles viros aut de Brittannia, id est gente Anglorum, qui maxime familiariores apostolicae sedi semper existunt, aut de Germania vel de quacunque provintia, ad quam intrandam mare transeundum est, tunc temporis in Romana affuisse urbe, praefatasque reliquias ab ipso pontifice acceptas, dum domum redire vellent, in mari correptos naufragio aut qualicunque discrimine, sicque ipsa pignera amisisse, nutuque Dei in idem territorium advecta fore, ubi usque nunc a fidelibus populis summa excoluntur veneratione. (...) Qui sanctissimus papa omnino satisfactus, ilico aggregato huius Romanae urbis populo, cum himnis et canticis spiritalibus in venerabile diaconium eius nomine, situm in hac Romana civitate, regione secunda ad Velum-aureum, illuc deduci fecit. (...) Quo anno idem gloriosus Pippinus ex consultu beati Zachariae papae urbis Romae a Bonifacio archiepiscopo unctus, rex constituitur Francorum, ablato principis nomine. (...) Et Hildericus rex, Meroingorum ex genere ortus, depositus tonsusque ac in monasterio Sancti Audomari quod dicitur Sidiu trusus est. |