Quotation |
7. Et si aliquis ignoranter dixerit, quia ille homo forsitan, qui usque in extremum orientis oceanum ambulavit, illum nobilissimum invenit paradisum suisque pedibus perambulavit, sed fortasse dei iussu ab occulis eius absconsum est ipse locus quo existeret paradisus et nisi arbitrabatur eum esse velut unum de aliis locis (nam ipse erat certissime paradisus): et ad quem respondemus: hoc etiam si
in humana mente assederit, velut unam de iniquis cogitationibus esse decernimus, quod corruptibilis
<homo, qui> missus fuerat <ab> hominibus aut sponte perambulans, suis corporalibus occulis potuisset vel modo possit nobilissimum videre paradisum aut pollutis terram sanctam perambulare pedibus.
plurimi enim quasicosmographi sub paganorum tempore, antequam gens Romanorum potestam
dominandi accepisset saeculum, non dicimus quod totum mundum, nam [orientalem], antequam
Christi dei nostri de incorrupto virginis utero corporalis fuisset praesentia, [ante] orientalem plagam descripserunt, ut dictum est. et ubi fuit ille gladius versatilis, qui dei iussu usque ad incarnationem eius <vel> adventum custodiebat paradisum, quando homo corruptibilis carnaliter potuit in ipsum ingredi paradisum? nos
non dicimus, quod iustorum, quorum deus iubet, anime non ingrediantur in paradiso, sicut credimus illius latronis fidelissimi, ad quem ait Christus deus noster omnipotens, qui tantummodo carne
crucifixus est: hodie me cum eris in paradiso. |