Quotation |
Quadam namque die Gothi iuxta tudertinam ciuitatem uenerunt, qui ad partes Rauennae properabant, sed duos paruos puerulos de possessione abstulerant, quae possessio praefatae tudertinae ciuitati subiacebat". "Hoc cum uiro sanctissimo Fortunato nuntiatum fuisset, protinus misit atque eosdem Gothos ad se fecit uocari. (...) Sed isdem Gothus, in cordis sui feritate permanens, negando discessit". (...) Quae Gothus uerba despexit, atque ad hospitium reuersus, eosdem pueros de quibus agebatur equis superinpositos cum suis hominibus praemisit. (...) Perrexit itaque diaconus, atque ad Gothum introgressus, benedictam aquam super membra illius aspersit. (...) Res mira et uehementer stupenda! Mox ut aqua benedicta Gothi coxam contigit, ita omnis fractura solidata est et saluti pristinae coxa restituta, ut hora eadem de lecto surgeret et ascenso equo ita coeptum iter ageret, ac si nullam umquam laesionem corporis pertulisset. |