Quotation |
quod autem in porcos pascentes in montibus daemonia ire permissa sunt, significat immundos et
superbos homines, quibus daemonia dominantur per cultus idolorum. quod autem in stagnum praecipitati sunt, significat quod iam clarificata ecclesia et liberato populo gentium a dominatione daemoniorum in abditis agunt sacrilegos ritus suos qui christo credere noluerunt, caeca et profunda curiositate submersi.
quod autem pastores porcorum fugientes ista nuntiarunt, significat quosdam etiam primates
impiorum, quamquam christianam legem fugiant, potentiam tamen eius per gentes stupendo et
mirando praedicare. |