Quotation |
Hic namque quodam tempore, cum in praelo Langobardi oliuam premerent, ut in oleum liquari debuisset, sicut iucundi erat et uultus et animi, utrem uacuum ad praelum detulit, laborantesque Langobardos laeto uultu salutauit, utrem protulit, et iubendo potius quam petendo eum sibi inpleri dixit.(...) Ex qua protinus benedictione tanta ubertas olei erupit, ut Langobardi, qui prius diu incassum laborauerant, non solum sua uascula omnia, sed utrem quoque quem uir Dei detulerat inplerent, gratias agerent quia is, qui oleum petere uenerat, benedicendo dedit quod postulabat. Alio quoque tempore uehemens ubique famis incubuerat, et beati Laurentii martyris ecclesia a Langobardis fuerat incensa. (...) Die etenim quadam a Langobardis captus quidam diaconus tenebatur ligatus, eumque ipsi qui tenuerant interficere cogitabant. Aduesperescente autem die, uir Dei sanctulus ab eisdem Langobardis petiit, ut relaxari eique uita concedi debuisset. (...) Quem nocte media, cum Langobardos omnes somno graui depressos aspiceret, excitauit et ait: "surge, et concitus fuge. (...) Facto igitur mane, Langobardi, qui diaconum ad custodiendum dederant, uenerunt, quem dederant petierunt. (...) Tunc omnibus qui illic aderant Langobardis placuit, ut eum capite truncare debuissent, quatenus sine graui cruciatu uitam eius conpendiosa morte terminarent. Cognito itaque quod sanctulus, qui inter eos pro sanctitatis reuerentia magni honoris habebatur, occidendus esset, omnes qui in eodem loco inuenti sunt Langobardi conuenerunt, sicut sunt nimiae crudelitatis, laeti ad spectaculum mortis. (...) Tunc omnis Langobardorum turba, quae ad illud mortis spectaculum aderat, in laudis fauorem conuersa mirari coepit uirumque dei cum timore uenerari, quia profecto claruerat cuius sanctitatis esset, qui carnificis sui brachium in aere ligasset. (...) Sed Langobardus isdem, qui, ut ita dicam, brachium contra Deum tendendo perdiderat, poena sua exigente conpulsus est iurare se christianum hominem numquam occidere. |