Keywords |
|
ID |
1114 |
Text |
In Lucae evangelium expositio (709 - 715) Bede |
Quotation |
Merito igitur neman cuius dum aqua corpus abluitur fide pectus abluitur, id est populus gentium
iudaeis lepra contumaciae squalentibus antefertur.
Merito uidua sareptena, id est ecclesia, ligno crucis refici desiderans iudaeis fame uerbi pereuntibus pane sacrosancti corporis et uiuifici spiritus unctione recreatur probaturque dominus non ob suam
impotentiam ciuibus sed ob eorum inuidentiam uirtutum dona negasse atque hoc exemplo totam
postremo gentem non quia non amaretur sed quia ipsa se amari non amaret ab eo derelictam
doctoribus scilicet inde ob saluationem gentium toto orbe dispersis. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 2, Cap. 4 (lin. 321) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|