Keywords |
|
ID |
1119 |
Text |
In Lucae evangelium expositio (709 - 715) Bede |
Quotation |
Qui bene crucem post iesum portasse describitur iuxta quod ipse praecepit: et tollat crucem suam et
sequatur me. Et quia simon iste non hierosolimita sed cyreneus esse perhibetur, cyrene enim lybiae ciuitas est sicut in actibus apostolorum legimus, recte per eum populi gentium designantur qui quondam peregrini et hospites testamentorum nunc oboediendo fidei ciues sunt et domestici dei et sicut alibi dicitur heredes quidem dei coheredes autem christi.
Vnde pulchre simon oboediens cyrene heres interpretatur. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 6, Cap. 23 (lin. 1443) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|