Keywords |
|
ID |
1122 |
Text |
In Marci evangelium expositio (725 - 730) Bede |
Quotation |
At ille multo magis clamabat dicens: fili dauid miserere mei. Audiens iesum caecus misereri sui precatur nec multis licet prohibentibus a clamando desistit quia populus gentium agnita fama nominis christi particeps eius fieri quaerebat. Contradicebant multi primo iudaei ut in apostolorum actibus legimus deinde etiam gentiles acriori ac fortiori persecutione frequenter instabant ne illuminandus sanandusque christum mundus inuocaret, nec tamen eos qui ad uitam erant praeordinati aeternam uesanus impugnantium furor disposita ualebat salute priuare. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 3, Cap. 10 (lin. 1060) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|