Stelle Vnde propter nimia peccata, quae i...; (Sermones ex integro a Caesario compositi uel ex aliis fontibus hausti (488 - 542), Sermo 109, Cap. 1 (lin. 27)) [1140]

Basic Information
Keywords
ID 1140
Text Sermones ex integro a Caesario compositi uel ex aliis fontibus hausti (488 - 542) Caesarius of Arles
Quotation Vnde propter nimia peccata, quae in hac vita abundant, de sexcentis milibus non plus quam duo viri repromissionis terram intraverunt, sicut ipse dominus loquitur ad incredulum populum: quia, inquit, murmurastis contra me, non introibitis terram pro qua iuravi patribus vestris: parvulos autem vestros introducam in terram quae vobis displicuit. Senior ille populus, fratres carissimi, qui propter incredulitatem in deserto mortuus est, significavit priorem populum iudaeorum; parvuli vero illi, id est, iunior populus figuravit populum gentium. Sicut enim seniore populo mortuo iunior terram repromissionis accepit, ita reprobato populo iudaeorum iunior populus christianorum gratiam divinae benedictionis obtinuit.
Translation
Quotation source Sermo 109, Cap. 1 (lin. 27)
Associated use case(s)
Comment