Stelle Quod vero de maxilla cadaveris asi...; (Sermones ex integro a Caesario compositi uel ex aliis fontibus hausti (488 - 542), Sermo 119, Cap. 4 (lin. 1)) [1143]
Keywords |
|
---|---|
ID | 1143 |
Text | Sermones ex integro a Caesario compositi uel ex aliis fontibus hausti (488 - 542) Caesarius of Arles |
Quotation | Quod vero de maxilla cadaveris asini mille viros prostravit, in asino populus gentium figuratus est; sic enim de iudaeis et gentibus scriptura dicit: cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Omnes enim gentes ante adventum christi a diabolo laceratae quasi ossa arida cadaveris asini dispersa iacebant; sed ubi verus samson christus advenit, sanctis eas suis manibus adprehendit, et ad manus suae potentiae revocavit, et ex ipsis suos vel nostros adversarios superavit. |
Translation | |
Quotation source | Sermo 119, Cap. 4 (lin. 1) |
Associated use case(s) |
|
Comment |