Stelle Naaman vero princeps militiae, qui...; (Sermones ex integro a Caesario compositi uel ex aliis fontibus hausti (488 - 542), Sermo 129, Cap. 2 (lin. 1)) [1149]
Keywords |
|
---|---|
ID | 1149 |
Text | Sermones ex integro a Caesario compositi uel ex aliis fontibus hausti (488 - 542) Caesarius of Arles |
Quotation | Naaman vero princeps militiae, qui leprosus erat, et suggerente ancilla ad beatum heliseum sanandus advenit, populum gentium figuravit. Puella illa, quae captiva ducta fuerat de iudaea, et suggesserat dominae suae, quod, si ad beatum heliseum suus dominus pergeret, sanitatem reciperet; puella, inquam, illa prophetiae imaginem gessit: quia licet tempore illo in sola iudaea gratia prophetiae floruerit, tamen non potuit fieri, nisi ut etiam ad vicinas gentes beata eius notitia perveniret. |
Translation | |
Quotation source | Sermo 129, Cap. 2 (lin. 1) |
Associated use case(s) |
|
Comment |