Stelle Possumus autem et aliter de arundi...; (Sermones (Chromatius Aquileiensis) (387 - 407), Sermo 19 (lin. 81)) [1165]

Basic Information
Keywords
ID 1165
Text Sermones (Chromatius Aquileiensis) (387 - 407) Chromatius of Aquileia
Quotation Possumus autem et aliter de arundine intellegere, quia multiplex sensus spiritalis est. Per arundinem quae uacua est et sine medulla, populus gentium demonstratus aduertitur, qui dudum sine medulla diuinae legis fuit, uacuus a fide, inanis a gratia. Huiusmodi ergo arundo, id est populus gentium, in dextera domini collocatur, quia a sinistris iam habebatur populus iudaeorum qui persequebatur christum. In arundine autem populum gentium significari, esaias ostendit cum ita de domino loqueretur dicens: arundinem quassatam non confringet, id est populus gentium, qui, licet quassatus a diabolo uideretur, a christo tamen non confractus est, sed solidatus.
Translation
Quotation source Sermo 19 (lin. 81)
Associated use case(s)
Comment