Quotation |
Loqui autem ideo quia christum dominum in cuius laude antea mutus erat, libere ac fideliter confitetur. Quam gratiam salutis cum donatam a filio dei populo gentium pharisaei increduli comperissent, zelo iniquae emulationis et inuidiae liuore accensi, auctorem tantae uirtutis non solum honorare noluerunt,
sed insuper blasphemauerunt.
Vnde et in eo quod regnum uel ciuitatem uel domum diuisam contra se stare non posse dominus
testatus est, id intellegitur commemorasse quia et regnum quod ipse iudaeorum populus possidebat, quodque sub hieroboam seruo salomonis fuerat ante diuisum desolaretur, et ciuitatem hierusalem cui contraria samaria exstiterat et domum templi contra quam uaccae aureae et domus idolorum fuerant institutae essent iudaei penitus amissuri. |