Stelle ab oriente enim et ab occidente ad...; (Commentarii in Isaiam (404 - 410), Lib. 12, Cap. 43 (lin. 96)) [1192]

Basic Information
Keywords
ID 1192
Text Commentarii in Isaiam (404 - 410) Jerome
Quotation ab oriente enim et ab occidente adducam filios tuos, qui requiescant in sinu abraham, et de cunctis mundi partibus filiorum meorum et filiarum populus congregabitur, qui uel inuocent nomen meum, uel meo uocentur nomine, ut appellentur christiani in gloriam creatoris sui. quodque sequitur: educ foras populum caecum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt, multi putant dici de populo gentium, qui per apostolorum doctrinam audire coeperunt et uidere sed nos etiam haec de disperso intellegamus israel, qui uocatus sit per apostolos, primusque crediderit; quibus loquitur et paulus: uobis primum oportuit praedicari sermonem dei.
Translation
Quotation source Lib. 12, Cap. 43 (lin. 96)
Associated use case(s)
Comment