Quotation |
Cumque uidisset arborem unam, quam intellegimus synagogam et conciliabulum Iudaeorum, quae
iuxta uiam erat, quia non credebant in Viam, uenit ad eam, stantem uidelicet et immobilem et non
habentem Euangelii pedes, nihilque inuenit in illa nisi folia tantum: promissionum strepitum,
traditiones Pharisaicas, iactationem legis, ornamenta uerborum absque ullis fructibus ueritatis.
Vnde et alius euangelista dicit: Nondum enim erat tempus, siue quod tempus nondum uenerat
saluationis Israhel, eo quod necdum populus gentium subintrasset, siue quod praeterisset tempus fidei, quia ad illum primum ueniens et spretus transisset ad nationes. |