Quotation |
19,1r (lin. 13): Sanam itaque doctrinam ab eis audientes hoc credamus quod a uero magistro didicerunt quia ideo
populum gentiu(m) et iudeorum non occulte sed palam docuerunt ut nequaquam postmodum
iniquorum hereticorum uanam perfidiam aliqui cr(ist)ianorum aduerteret ne cum eis anathema
feriatur paulo apostolo ita monente et dicente si quis uobis praedicauerit praeter quod sancta scribtura continet anathema sit.
Dicunt enim male credentes heretici pater et filius et sp(iritu)s s(an)c(tu)s unus est et iterum et iterum
quando uolunt dicunt pater et filius aequales sunt. |