Stelle Primos enim populi fructus quos ab...; (Expositio in Matheo (831 - 870), Lib. 9 (lin. 3340)) [1256]
Keywords |
|
---|---|
ID | 1256 |
Text | Expositio in Matheo (831 - 870) Paschasius Radbertus |
Quotation | Primos enim populi fructus quos ab exordio sinagoga protulerat, grossorum amisit exemplo. Quia plebem eius inutilem fidelis emergens populus gentium et pertinax in uiriditate fidei et usque ad consummationem temporum manens in fide patriarcharum protrusit. Deinde credentes primi ex Israhel apostoli inter legem et Euangelia grossorum modo inherentes resurrectionis gloria et tempore anteibunt ceteros. |
Translation | |
Quotation source | Lib. 9 (lin. 3340) |
Associated use case(s) |
|
Comment |