Stelle Non mittuntur in porcos doemones, ...; (In evangelium Matthaei (Sedulius Scotus) (831 - 870), Vol. 1, Lib. 1, Cap. 8, Vers. 32 (p. 258, lin. 5)) [1265]
Keywords |
|
---|---|
ID | 1265 |
Text | In evangelium Matthaei (Sedulius Scotus) (831 - 870) Sedulius Scottus |
Quotation | Non mittuntur in porcos doemones, sed ipsi petunt, quia celestis luminis claritatem sustinere non poterant, ut, qui oculos dolent, radium solis ferre non possint, sed tenebrosa eligunt et splendentia derelinquunt. Significat autem, quod iam clarificata ecclesia et liberato populo gentium a dominatione demoniorum in abditis agunt sacrilegos ritus suos, qui Christo credere noluerunt, caeca et profunda curiositate submersi. |
Translation | |
Quotation source | Vol. 1, Lib. 1, Cap. 8, Vers. 32 (p. 258, lin. 5) |
Associated use case(s) |
|
Comment |