Quotation |
In huius figuram dicitur Matthaei vigesimo septimo, quod in morte Christi "petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt". Unde Glossa: "Si caecitas contigerit in Israel, ut a laude Dei conticeat; populus gentium, mollito corde
lapideo, Creatorem suum credet et annuntiabit"; secundum illud ad Romanos undecimo: "Caecitas ex
parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret". Unde in huius designationem expressam dicitur Ioannis duodecimo statim post murmur Pharisaeorum: "Erant autem quidam gentiles, qui ascenderant ad diem festum. |