Stelle Qui autem apostolum ista quasi de ...; (Expositiones Pauli epistularum ad Romanos, Galathas et Ephesios e codice Sancti Michaelis in periculo Maris (1001 - 1100), Cap. 9 (lin. 2809)) [1313]

Basic Information
Keywords
ID 1313
Text Expositiones Pauli epistularum ad Romanos, Galathas et Ephesios e codice Sancti Michaelis in periculo Maris (1001 - 1100) Anonymous - Other
Quotation Qui autem apostolum ista quasi de pharaone qui fuit uas irae, et de filiis Israhel qui erant uasa misericordiae prosecutum intelligunt, dicentes tam pharaonem quam complices eius uasa irae, quod semetipsos obstinate ad interitum praeparauerint, et filios Israhel uasa misericordiae quia et minora commiserint, et grauiter fuerint afflicti, uolunt sub similitudine ab apostolo esse assumptum quod ait: quos et uocauit nos, hoc est ut ita dictum uideatur, sicut et nos sumus uasa misericordiae quos uocauit, non solum ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus. Sicut enim tunc Hebraeorum gens desperata et abiecta a Deo misericordiam consecuta est, ita nunc populus gentium qui spernebatur et desperabatur ab his qui in circumcisione gloriantur, misericordiam consecutus est. Sed utinam nos qui non fuimus plebs Dei, sed per diuitias gloriae suae uocauit nos plebem suam, et qui non fuimus dilecti, sed facti sumus dilecti et filii Dei uiui, ne illum sermonem incurramus apostoli quo ait: Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, nec tibi parcet.
Translation
Quotation source Cap. 9 (lin. 2809)
Associated use case(s)
Comment