Stelle Duo aegri illi, qui tunc ad eum ve...; (Homiliae dominicales (1101 - 1200), Hom. 17 (col. 115, lin. 53)) [1317]

Basic Information
Keywords
ID 1317
Text Homiliae dominicales (1101 - 1200) Gottfried of Admont Irimbert of Admont
Quotation Duo aegri illi, qui tunc ad eum venerunt, duos populos, populum utique gentium et populum Judaeorum, figuraliter expresserunt. Nec injuste per leprosum populus gentium, idolorum cultura foedatus, figuratur; per paralyticum vero, qui in lecto jacebat, populus Judaeorum, qui vivens in desideriis et secundum desideria carnis, solam rerum temporalium prosperitatem quaesivit, dilexit et exspectavit: qui tunc quidem ex parte salvatus est, sed postea, hoc est in fine mundi, quando plenitudo gentium introierit, plenius atque perfectius salvandus erit. Ut enim duo isti aegri sanarentur, hoc est ut gentes et Judaei per fidem ejus ab aeternae damnationis aegritudine liberarentur, propter hoc Unigenitus Dei de sinu aeterni Patris in hujus mortalitatis nostrae miseria descendit, propter hoc quidquid doloris erat et miseriae, praeter solum peccatum, in assumpta pro nobis humanitate degustare voluit.
Translation
Quotation source Hom. 17 (col. 115, lin. 53)
Associated use case(s)
Comment