Quotation |
Unde ad verba divinitatis, quae tantummodo redemptionem gentium denuntiant, responsio
quodammodo fuit humanitatis: Nequaquam, Domine mi. Non expedit, inquit, mi Pater, quem ex forma servi Dominum appello, cui aequalis et consubstantialis
in divinitate existo, ut qui per obedientiam tuam de paterno sinu tuo in mundum veni, nunc tam
parvus fiat mortis meae fructus, quod solummodo populus gentium salvetur et redimatur, populus
vero Judaeorum, de quibus hoc ipsum corpus, in quo per mortem generi humano subvenio, assumpsi,
a gratia tua et ab aeterna beatitudine excludatur. |