Stelle Rex ferus, horrendae rabies incogni...; (Vita Germani (870 - 880), p. 490, 38-41+45-50 - p. 491, 77-84) [135]

Basic Information
Keywords
ID 135
Text Vita Germani (870 - 880) Heiric of Auxerre
Quotation Rex ferus, horrendae rabies incognita gentis Et lingua et mores torvaeque protervia frontis, Tum quod perpetui defessum mole laboris Destituant tenues ineuntem grandia vires. ... Ergo iter invadit. Aderat gens perfida fines Iam transgressa suos; faciem telluris apertae Implerat ferratus eques; rex agminis atri Barbarus in medio trucibus horrendus in armis Optatae spe caedis hiat. Mox praeduce fidens Germanus domino medios inrumpit in hostes ... Postquam caedis amor et vis compressa furoris, Componunt animos; tum pacis munia tutae Collatis ineunt robusto foedere dextris; Castra dehinc repetunt. Merito sic praesulis almi Deponit trepidum gens Armoricana timorem Emergens tandem trucium de fauce ferarum, Hac ratione tamen, pactae per foedera paci Romanus stipulam si praebeat induperator.
Translation
Quotation source p. 490, 38-41+45-50 - p. 491, 77-84
Temporal Coverage 418 - 448
Associated use case(s)
Comment