Quotation |
Tunc enim aquae populorum turbabantur, et acriter resistebant.
Tunc enim Samsoni viro forti eunti ad ducendam uxorem de alienigenis obviam occurrit leo, quem
occidit, scilicet Christo eunti ducere uxorem, id est Ecclesiam, de gentibus occurrit leo obviam
fremens, id est populus gentium, sed dissipavit eum ut haedum caprarum, quia populus ille nihil
erat, nisi languidus peccator, occisa autem illa feritate, jam non sic fremit, non currit obviam Christo,
imo vero jam in ipso invenimus leges pro Ecclesia, quasi favum in ore leonis. |