Stelle Post id temporis iudicum series et...; (De silentio (1101 - 1183), Cap. 44, Col. 1016 (lin. 53)) [1357]

Basic Information
Keywords
ID 1357
Text De silentio (1101 - 1183) Philip of Harvengt
Quotation Post id temporis iudicum series et eorum opera describuntur qui in eadem aetate tertia fuisse cognoscuntur quorum forte notitiam de medio pridem obliuio sustulisset si mandata scripto memori non fuisset. In aetatis huius prolixo tempore quo nostra haec facta esse scriptura comprobatur quae prima apud nos auctoritate canonica roboratur populi gentium sibi litteras inuenerunt et earum scientia nonnulli apud eos primitus claruerunt. Ante quidem quam in aegypto moyses nasceretur cum isaac in terram chanaan geminorum iacob et esau iam pater haberetur argiuis id est graecis primus rex inachus praefuisse et post ipsum phoroneus filius eius legitur imperium tenuisse.
Translation
Quotation source Cap. 44, Col. 1016 (lin. 53)
Associated use case(s)
Comment