Stelle Addit quoque mater ecclesia dicens...; (Liber de divinis officiis (1111 - 1112), Lib. 8 (p. 294, lin. 1410)) [1376]

Basic Information
Keywords
ID 1376
Text Liber de divinis officiis (1111 - 1112) Rupert of Deutz
Quotation Addit quoque mater ecclesia dicens pueris suis : benediximus uobis de domo domini id est baptismate sacro signauimus uos qui sumus familia domini quia deus dominus illuxit nobis sicut alius propheta dicit: populus gentium qui ambulabat in tenebris uidit lucem magnam. Gentium inquam quarum ut iam dictum est in euangelio praesenti petrus gestat figuram.
Translation
Quotation source Lib. 8 (p. 294, lin. 1410)
Associated use case(s)
Comment