Stelle 362): Sicut enim inter multitudine...; (In Canticum canticorum expositio (401 - 900), Lib. 1 (lin) [1382]

Basic Information
Keywords
ID 1382
Text In Canticum canticorum expositio (401 - 900) Apponius
Quotation 362): Sicut enim inter multitudinem cadauerum putridorum retrusi homines morbo periclitantur, ita habitatoribus huius mundi euenerat per Adam, pluralem deorum numerum inducente diabolo ore serpentis dicente: Eritis sicut dii. Introductum igitur unius ueri Dei nomen per incarnationis mysterium reconditum in corporeo uasculo: quo fracto clauorum et lanceae ictibus, odore eius notitiae omnis foetor diabolicae doctrinae de toto mundo abstersus est; et illud magnum nomen, quod in solo populo Israhel erat notum per chrismatis unctionem, nunc, quasi effuso uase unguenti in domo tota domus repletur odore: ita et a tempore passionis Domini nostri Iesu Christi omnis mundus unius ueri Dei Christi nominis notitia impletus probatur, et per omnes nationes gentium cotidie, quasi odor unguenti, uirtutum reddit fragrantiam, dum mortui inuocato eius nomine surgunt, caeci uident, claudi ambulant, muti loquuntur, paralytici curantur, leprosi mundantur, effugantur daemonia, omnis aegritudo cedit, pellitur languor in uirtute huius nominis inuocati.
Translation
Quotation source Lib. 1 (lin
Associated use case(s)
Comment