Quotation |
Namque candidatus Constantii imperatoris, rutilus coma, et candore corporis indicans prouinciam - inter Saxones quippe et Alemannos gens eius, non tam lata quam ualida, apud historicos Germania, nunc Francia uocatur -, antiquo, hoc est, ab infantia possessus daemone, qui noctibus eum ululare, ingemiscere, fremere dentibus compellebat, secreto ab imperatore euectionem petiit, causam ei simpliciter indicans; et acceptis ad consularem quoque Palaestinae litteris cum ingenti honore et comitatu Gazam deductus est. Qui cum a decurionibus illius loci quaesisset, ubi habitaret Hilarion monachus, territi Gazenses uehementer et putantes eum ab imperatore missum, ad monasterium adduxerunt, ut et honorem commendato exhiberent, et si quid ex praeteritis iniuriis in Hilarionem esset offensae, nouo officio deleretur. Deambulabat tunc senex in arenis mollibus et se cum de psalmis nescio quid submurmurabat. Vidensque tantam turbam uenientem substitit; et resalutatis omnibus manuque eis benedicens post horam ceteros abire praecepit, illum uero cum seruis suis et apparitoribus remanere. Ex oculis enim eius et uultu, cur uenisset, agnouerat. statim ergo ad interrogationem Dei serui suspensus homo uix terram pedibus tangere coepit, et immane rugiens syro, quo interrogatus fuerat, sermone respondit. Videres de ore barbaro, et qui francam tantum et latinam nouerat, syra ad purum uerba resonare, ut non stridor, non aspiratio, non idioma aliquod palaestini deesset eloquii.
Confessus est itaque, quo in eum intrasset ordine. Et ut interpretes eius intelligerent, qui graecam tantum et latinam linguam nouerant, graece quoque eum interrogauit. Quo similiter et in uerba eadem respondente multasque incantationum occasiones et necessitates magicarum artium obtendente: "non curo", ait, "quomodo intraueris; sed ut exeas in nomine domini nostri Iesu Christi impero". |