Quotation |
Denique et filius quos ex eadem fornicaria suscepit, uni "non populus meus" nomen inposuit et alterum "non dilectam" uocauit: erit enim inquit, ubi non populus meus populus meus et quae non dilecta dilecta, que erit, inquid, ubi non populus meus, ibi filii dei uocabuntur. Hoc ideo, quia nos, qui retro non populus illius eramus, cum in nationibus gentium moraremur, per fidem xpisti credentes populus ipsius efficiendi essemus et filii dei uiui uocandi, sed et ecclesia, qui olim non dilecta erat, antequam adsumeretur a xpisto, postmodum fieret in xpisto dilecta. |