Stelle Quod uero diximus sub una aetate t...; (Homiliae per circulum anni (801 - 900), Pars Aestiua, Hom. 45 (lin. 119)) [1393]

Basic Information
Keywords
ID 1393
Text Homiliae per circulum anni (801 - 900) Heiric of Auxerre
Quotation Quod uero diximus sub una aetate temporis et synagogam doctrina legis fundatam, et populum gentilem cultu idolatriae foedatum, non ideo dictum est quod gentilitas prius idolis non seruierit quam per Moysen plebs iudaica praeceptum unum Deum colendi acceperit, sed quia uitia facile non cognoscuntur nisi comparatione uirtutum; nesciebam enim, ait apostolus, peccatum esse concupiscentiam, nisi lex diceret: Non concupisces. Quamuis uera atque integra ratione approbare possimus sub uno paene eodem que tempore, et populum nationum a Deo recessisse et gentem iudaicam in patriarchis post dominum ambulare coepisse; in aedificatione namque turris Babel quae facta est sub tribus principibus, Nemroth uidelicet, Phaleg, et Iectan qui in suo comitatu habuit nongenta et quatuordecim milia, omnis natio gentium a sui creatoris cultura recessit, et in sola familia Heber, a quo Hebraei nomen acceperunt, tantummodo cognitio Dei remansit. Deinde procedente tempore, sub una eademque aetate et in Abraham cultus fidei augmentum accepit, et in Nino Beli filio qui primus omnium idolum fabricauit, gentilitas cultu idolatriae foedari coepit; Abraham autem et Ninum unius aetatis tempore exstitisse Chronicorum docent litterae.
Translation
Quotation source Pars Aestiua, Hom. 45 (lin. 119)
Associated use case(s)
Comment