Stelle Gerasa est urbs insignis Arabiae t...; (Expositio in Matthaeum (801 - 821), Lib. 3 (p. 249, lin. 7)) [1395]

Basic Information
Keywords
ID 1395
Text Expositio in Matthaeum (801 - 821) Hrabanus Maurus
Quotation Gerasa est urbs insignis Arabiae trans Iordanen iuncta monti Galaad, quem tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quod porci praecipitati sunt. Significat autem nationes gentium, quas post passionis somnum resurrectionis que suae gloriam missis praedicatoribus Saluator est uisitare dignatus. Vnde bene Gerasa siue Gergesi, ut quidam legunt, 'colonum eiciens' uel 'aduena propinquans' interpretatur, uidelicet insinuans, quia gentium populus et eum a quo nequiter incolebatur hostem suis de cordibus eiecerit, et qui erat longe factus sit prope in sanguine Christi.
Translation
Quotation source Lib. 3 (p. 249, lin. 7)
Associated use case(s)
Comment