Quotation |
Similiter quae uera sunt responderem, sed prius est ut peragam quae superius coepta fuerant de sacrificio carnis et sanguinis, quod in lege per Moysen ordinatum est, et de sacrificio panis et uini, quod Christo iurauit Dominus secundum ordinem Melchisedech. Et hoc quidem facere insistam; sed ut beniuolum te reddere queam ad audiendum, persuadere cupio, quatenus deponas animi contemptum, quo soles contemnere nationes gentium, te solum existimans nobilem populum aut omnium populorum nobilissimum.
IVD.: Recte ego sic existimo quia Iudaeus ego siue iudaicus populus, non sum sicut ceteri hominum,
sicut ceterae gentes sunt. |