Stelle Est autem Gerasa urbs insignis Ara...; (In evangelium Matthaei (Sedulius Scotus) (831 - 870), Vol. 1, Lib. 1, Cap. 8, Vers. 28 (p. 256, lin. 17)) [1413]

Basic Information
Keywords
ID 1413
Text In evangelium Matthaei (Sedulius Scotus) (831 - 870) Sedulius Scottus
Quotation Est autem Gerasa urbs insignis Arabiae trans Iordanen iuxta montem Galaad, quem tenuit tribus Mannasse non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci praecipitati sunt. Significat autem nationem gentium, quam post somnum passionis resurrectionisque suae gloriam missis praedicatoribus Saluator est uisitare dignatus. Vnde bene Gerasa siue Gergesi, ut quidam legunt, 'colonum eiiciens' siue 'aduena propinquans' interpretatur, illud uidelicet insinuans, quia gentium populus et eum, a quo nequiter incolebatur, hostem suo de corde repulerit et qui erat longe factus est prope in sanguine Christi.
Translation
Quotation source Vol. 1, Lib. 1, Cap. 8, Vers. 28 (p. 256, lin. 17)
Associated use case(s)
Comment