Stelle His miraculorum premissis capitulis...; (Vita Remigii episcopi (878 - 878), p. 258-259) [146]

Basic Information
Keywords
ID 146
Text Vita Remigii episcopi (878 - 878) Hincmar of Reims
Quotation His miraculorum premissis capitulis, quedam sunt in sequenti opusculo de sanctis scripturis et catholicorum dictis sed et de hystoriis ad instructionem et exortationem legentium interposita. Que ut ad recitandum omnia in populi audientia non increscant, cui pro captu audientium mensuram verbi convenit ministrari, et excerpta per se alia lectioni studiosorum non depereant, sicut quondam contigisse hac occasione in prefatione huius operis commemoravi, per lectiones ad legenda in duabus festivitatibus, scilicet depositionis et translationis huius domni et patronis nostri, determinatas, - ut in depositionis sollempnitate novem lectiones ab exordio usque ad obitum eius legantur, et in eius translationis festivitate sex lectiones de his que post obitum illius ostensa sunt et tres de omelia lectionis euvangelicae legantur, - subsiciva distinctione notis antiquorum peritia inventis, quantum inde, populo audiente, legantur, et que instructioribus et studiosioribus, quando sibi licuerit vel libuerit, legenda serventur, designare curavi: eo videlicet modo, ut illa que populo recitanda sunt nota quae asteriscus vocatur X, non ut ea que omissa fuerant illucescant, sed ut quasi stelle radii minus scientes illuminent, prenotentur;
Translation
Quotation source p. 258-259
Temporal Coverage 436 - 533
Associated use case(s)
Comment