Quotation |
Talis concordia facta est inter dominum Fredericum dei gratia Romanorum imperatorem et Lonbardos
et Marchianos et Uenetos atque Romaniam et omnem eorum societatem tam locorum quam
personarum, quod tres persone debent eligi a parte domini imperatoris et tres ex parte civitatum, que persone visis litteris missis ab imperatore consulibus Cremone et litteris a consulibus civitatum datis consulibus Cremone Pontio vel eius sociis de pace et concordia imperatoris et eius partis et civitatum
omnium et earum partis debent iurare, quod bona fide et sine fraude visis supradictis litteris
concordiam facient inter imperatorem et eius partem et Lonbardos et eorum partes neque amore neque timore neque odio nec ullo alio modo pretermittent, quin ex utriusque litteris extrahent ea, que eis videantur superflua et incongrua, et adiungent ea, que eis videantur necessaria et magis utilia et congrua ad pacem et concordiam inter dominum imperatorem et Lonbardos et civitates et omnem
suam societatem confirmandam et tenendam. |