Stelle Omnibus fidelibus sanctae Dei eccl...; (Formulae imperiales e curia Ludovici Pii (814 - 840), Cap. 32 (p. 311, lin. 4)) [1483]

Basic Information
Keywords
ID 1483
Text Formulae imperiales e curia Ludovici Pii (814 - 840) Anonymous - Diplomas
Quotation Omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesie et nostris, partibus Romaniae atque Italiae consistentibus, notum sit, quia nos hunc hominem nomine illum, habitatorem illius civitatis, pro suis necessitatibus ad nos venientem, sub sermone tuitionis ac defensionis nostre suscepimus ac retinemus; ideoque praecipimus atque iubemus, ut nullus ex vobis sive ex iunioribus vestris eundem hominem de quibuslibet iniustis atque illicitis occasionibus contra legem et contra iustitiam inquietare aut infestare aut ullam ei propter hoc, quod ad nos venit, calumniam ingerere praesumat; sed liceat illi, sicut ceteris fidelibus nostris et his, qui sub nostra defensione recepti sunt, absque cuiuslibet impedimento una cum rebus et hominibus suis cum honore residere et quieto ordine vivere absque cuiuslibet, sicut ipsi Iudei, iniusta contrarietate.
Translation
Quotation source Cap. 32 (p. 311, lin. 4)
Associated use case(s)
Comment