Quotation |
Cum ergo exercitus Venetorum Romaniam fuisset ingressus et ad obsidendum castrum Curfu, quod predicto regi servabatur, prospere accessisset, iamque ipsius regis exercitus usque Constantinopolim venisset, una cum exercitu imperatoris pars exercitus Venetorum contra regis exivit exercitum; et obvians ei apud Maleum, venientibus Grecis, qui numero plures fuerant, atque fugientibus, agressi fuerunt Veneti inimicos, et cum illis fortiter dimicantes, 40 illorum naves ceperunt aliasque plures
submerserunt. |