Stelle Cumque multi religiosi viri et secu...; (Historia ducum Veneticorum (1220 - 1240), Cap. 6 (p. 78, lin. 9)) [1503]

Basic Information
Keywords
ID 1503
Text Historia ducum Veneticorum (1220 - 1240) Anonymous - History
Quotation Cumque multi religiosi viri et seculares principes sollicite laborarent, ut ad pacem ecclesie imperatoris animum revocarent, et maxime rex Francie, qui sicut vir bonus et honestus huic paci multum intendebat, super his operam propensius daret, nec potuissent vel in aliquo a proposito suo imperatorem removere, et huiusmodi error in ecclesia Dei iam per duodecim annos permansisset; Veneti quoque negociationes suas ubique, maxime in terram Manuelis Constantinopolitani imperatoris, qua semper usi fuerant, libere exercerent, et isdem Manuel Constantinopolitanus imperator ducem et Venetos sepius nunciis suis honeste et honorifice visitasset: temporibus illis duos honoratos ad ducem et Venetos misit legatos, invitans Venetos, ut omnes ad eum et ad terras eius imperii sicut ad propria properarent quantocius et peccunias ad plenum secum deferrent, quia eis solis Romaniam totam dare proposuerat et volebat, quod ipsi soli uterentur ea in mercationibus suis.
Translation
Quotation source Cap. 6 (p. 78, lin. 9)
Associated use case(s)
Comment