Quotation |
10. Perfectis itaque omnibus tam in Britannia quam in Romania uirtutibus quae per eum deus fecit,
constructisque ac munitis iuxta exemplum suae conuersationis ab eo catholicis ecclesiis, perfecta iam
uita et aetate, consummatoque bono secundum apostolum atque incomprehensibili cursu utputa
omnibus bonis moribus plene ac perfecte ornatus, felici exitu, in Dolo monasterio, corpusculum cum
unigentis conditum in sacro tumulo suo spei eternae resurrectionis dimittens, sua felix anima, cum
hymnis atque angelicis ea hora cum transiret auditis a fratribus, feliciter perrexit ad Christum; signumque beatitudinis eius apud nos habemus, in his scilicet signis quae quotidie per eum deus facit.
Amen. |