Quotation |
Mandaverat etiam archiepiscopis, episcopis atque abbatibus de Alamania et de Burgondia atque de Longobardia, de Tuscia quoque et Apulia ac de Romania ac de aliis partibus imperii, patriarche quoque de Aquilea, ut in predicto capite ieiunii Papie forent audituri discordiam inter Octavianum nunc papam Victorem vocatum et R[olandum] papam Alexandrum nominatum et ut auditis utriusque rationibus, quis iustius ac rationabilius deberet esse apostolicus, diiudicarent; dicens esse pocius in veritate cognoscere, quis ipsorum magis foret catholicus atque iure in apostolica dignitate
dignior existeret, quam sic prevaricantes et, quis eorum in veritate deberet esse papa, ignorantes et, cum unus tantum apostolicus esse debeat in toto orbe, duos tenentes, animas suas propter talem discordiam amitterent. |