Stelle Et quia ex omnibus episcopis Gallia...; (Vita Remigii episcopi (878 - 878), p. 342-345) [153]

Basic Information
Keywords
ID 153
Text Vita Remigii episcopi (878 - 878) Hincmar of Reims
Quotation Et quia ex omnibus episcopis Galliarum pro fide et convocatione Francorum potissimum me laborare cognovit, dedit mihi Deus tantam gratiam in conspectu eius virtusque divina, quae per Spiritum sanctum me peccatorem plurima signa ad salutem prefatae gentis Francorum operari fecit, ut non solum ablata omnibus ecclesiis regni Francorum restitueret, sed etiam de proprio gratuita bonitate plurimas ditaret ecclesias. (...) sed inconvulsum et incontaminatum presens hoc quod condidi testamentum, a fratribus meis successoribus, videlicet Remorum episcopis, conservatum, a regibus quoque Francorum, filiis scilicet meis karissimis, quos per baptismum, Iesu Christi dono et gratia Spiritus sancti cooperante, Domino consecravi, ubique defensum atque protectum, contra omnia et in omnibus inviolabilem perpetuamque semper obtineat firmitatem. (...) Si vero, quod non opto nec cupio, sed neque spero, successor quilibet mihi in hac sede Remorum episcopus, execrabili cupiditate ductus, res prefatas, sicut a me auctore domino meo Iesu Christo ad illius honorem et eius pauperum consolationem ordinatae sunt, aliorsum distrahere, immutare, commutare seu quolibet optentu in usus laicorum beneficii gratia dare aut a quolibet datas favere aut consentire presumpserit, convocatis totius dioceseos Remorum episcopis presbiterisque ac diaconibus nec non et ex filiis meis karissimis Francis religiosis quam plurimis, reatus sui penam privatione episcopatus persolvat, et nequaquam ultra recuperationem gradus amissi in hoc seculo promerebitur. (...) Generi tantummodo regio, quod ad honorem sanctae ecclesiae et defensionem pauperum una cum fratribus meis et coepiscopis omnibus Germaniae, Galliae atque Neustriae in regie maiestatis culmen perpetuo regnaturum statuens elegi, baptizavi, a fonte sacro suscepi donoque septiformis Spiritus consignavi, et per eiusdem sacri chrismatis unctionem ordinato in regem, parcens statuo, ut, si aliquando genus illud regium per benedictionem meam toties Domino consecratum, mala pro bonis reddens, ecclesiarum Dei pervasor, destructor, depopulator gravis aut contrarius existere voluerit, convocatis Remorum dioceseos episcopis, primum moneatur; deinde urbs prefata, adiuncta sibi sorore, ecclesia scilicet Trevirensi, iterum conveniatur.
Translation
Quotation source p. 342-345
Temporal Coverage 436 - 533
Associated use case(s)
Comment