Stelle Satis enim victus est Henricus, qu...; (Gesta ducum Normanniae (1139 - 1186), (p. 8, lin. 41)) [1533]

Basic Information
Keywords
ID 1533
Text Gesta ducum Normanniae (1139 - 1186) Robert of Torigni
Quotation Satis enim victus est Henricus, qui, audita fama ducis Roberti, nec viribus Saxonum et Alemannorum nec etiam menibus urbis, quae caput est orbis, confisus vel tutus, concitus aufugit. Boamundus autem, licet haberet magnam terram in Apulia, tandem cum ceteris Normannis et Francis perrexit dimicare adversus Sarracenos, qui tunc temporis omnes fere civitates Romaniae tenebant. Debellatis tandem paganis et subiugatis urbibus Antiochia et Ierusalem et ceteris multis, Boamundus adeptus est principatum Antiochiae, et heredes eius post ipsum, scilicet filius eius Boamundus natus ex Constantia, filia Philippi regis Francorum; et post istum Raimundus, filius Willelmi comitis Pictavorum, qui filiam secundi Boamundi duxerat uxorem.
Translation
Quotation source (p. 8, lin. 41)
Associated use case(s)
Comment