Stelle Postquam vero Dominum nostrum Iude...; (Historia orientalis (1220 - 1223), Cap. 2 (p. 102, lin. 77)) [1575]

Basic Information
Keywords
ID 1575
Text Historia orientalis (1220 - 1223) Jacques de Vitry
Quotation Postquam vero Dominum nostrum Iudei crucifixerunt, cum quadraginta duobus annis expectasset eos Dominus ad castigationem, ipsi autem excecati in peccatis noluerunt benedictionem et elongata est ab eis; venerunt Romani, locum eorum tollentes sub Tito et Vespasiano, succendentes civitatem et usque ad fundamenta destruentes, ut lapis super lapidem non remaneret, parte Iudeorum fame perempta, parte gladio trucidata, parte pretio distracta et in omnem ventum dispersa, sicut ex libris Iosephi et aliis historiis manifeste declaratur. Et propheta longe ante predixerat: "Exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam;" singularem ferum, crudelem ducem seu crudelem gentem Romanorum, eos esse depasturos previdit. Sed et christianorum temporibus, refrigescente multorum charitate, et maxime Grecorum et Surianorum qui in Terra sancta tempore Heraclii imperatoris romani habitabant, cum iam sanguis Christi, qui prius quando recenter effusus fuerat in cordibus fidelium fervebat, per universum fere mundum cepisset tepescere, Cosdroas, tyrannus rex Persarum, Terram sanctam cum exercitu infidelium ingressus, civitatem vastavit, ecclesias evertit, universum populum variis calamitatibus oppressit, aliis gladio peremptis, aliis se cum in Persidem captivis deductis.
Translation
Quotation source Cap. 2 (p. 102, lin. 77)
Associated use case(s)
Comment