Stelle Unde vobis a Domino iure praedictu...; (Ludovici II imperatoris epistola ad Basilium I imperatorem Constantinopolitanum missa (870 - 871), (p. 390, lin. 5)) [1579]

Basic Information
Keywords
ID 1579
Text Ludovici II imperatoris epistola ad Basilium I imperatorem Constantinopolitanum missa (870 - 871) Anastasius bibliothecarius (the Librarian)
Quotation Unde vobis a Domino iure praedictum est: "Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius". Sicut ergo potuit Deus de lapidibus suscitare filios Abrahae, ita potuit de Francorum duritia Romani suscitare successores imperii; et sicut si Christi sumus, secundum apostolum Abrahae semen existimus, ita si sumus Christi, omnia possumus per gratiam ipsius, quae possunt illi, qui videntur existere Christi; et sicut nos per fidem Christi Habrahae semen existimus Iudaeique propter perfidiam Abrahae filii esse desierunt, ita quoque nobis propter bonam opinionem, orthodosiam, regimen imperii Romani suscepimus; Graeci propter kacodosiam, id est malam opinionem, Romanorum imperatores existere cessaverunt, deserentes videlicet non solum urbem et sedes imperii, set et gentem Romanam et ipsam quoque linguam penitus amittentes atque ad aliam urbem sedem gentem et linguam per omnia transmigrantes.
Translation
Quotation source (p. 390, lin. 5)
Associated use case(s)
Comment