Quotation |
Avarissimo quoque principi Gregorius voce libera contradicit, post aliqua scribens: «Ecce claves regni coelestis haud dubium est quin Petrus accepit, potestas ei ligandi atque solvendi tribuitur, cura ei totius Ecclesiae et principatus committitur, et tamen universalis apostolus non vocatur; et vir sanctissimus consacerdos meus Joannes vocari universalis episcopus conatur. Exclamare compellor, ac dicere: O tempora, o mores. Ecce cuncta in Europae partibus barbarorum juri sunt tradita: destructae urbes, eversa castra, depopulatae provinciae, nullus terram cultor inhabitat; saeviunt et dominantur quotidie in necem fidelium cultores idolorum; et tamen Sacerdotes qui in pavimento et cinere flentes jacere debuerunt, vanitatis sibi nomina expetunt, et novis ac profanis vocabulis gloriantur. |