Keywords |
- Ethnonym: Graeci, [wurzel: Graec]
- Ethnonym: Hebraei, [wurzel: Hebre]
- Ethnonym: Israhelitici, [wurzel: Israhelitic]
- Region: Iudaea, [wurzel: Iudae]
- Ethnonym: Latini, [wurzel: latin]
- Keyword: gens, [wurzel: gent]
- Ethnonym: gens Romana, [wurzel: gen* Roman*]
- Keyword: lingua, [wurzel: lingu]
- Keyword: natio, [wurzel: natio]
- Keyword: populus, [wurzel: popul]
- Keyword: sermo, [wurzel: sermo]
|
ID |
1601 |
Text |
Commentarium in Apocalypsim Iohannis apostoli (1119 - 1121) Rupert of Deutz |
Quotation |
Ex omnibus inquit gentibus et tribubus et populis et linguis. Gens et tribus hoc differunt quod una gens multas tribus habet. Gens enim est multitudo ab uno principio orta siue ab alia natione secundum propriam collectionem
distincta sicut ab uno iacob uel israel una gens israelitica quae duodecim tribus habebat.
Romana autem gens in triginta et quinque curias quae nomine alio quamuis non proprie tribus
appellantur dispertita erat.
Porro populus aliquando pro gente aliquando pro unius tantum ciuitatis habitatoribus poni solet. De linguis hoc sciendum quia quamuis prius gentes et tribus atque populos ac deinde linguas posuit non ex gentibus linguae sed ex linguis gentes exortae sunt. In initio quot gentes tot linguae fuerunt. Deinde plures gentes quam linguae quia ex una lingua multae sunt gentes exortae. Sunt autem tres linguae sacrae hebraea graeca latina quae in toto orbe maxime excellunt. Ex omnibus inquit gentibus et tribubus et populis et linguis. His enim tribus linguis super crucem domini a pilato fuit causa eius scripta. Vnde et propter obscuritatem sanctarum scripturarum harum trium linguarum cognitio necessaria est ut ad alteram recurratur si quam dubitationem nominis uel interpretationem sermo unius linguae attulerit. Igitur iam non gloriari licebit carnali iudaismo uel circumcisione carnis in eo quod scriptum est primitus: notus in iudaea deus in israel magnum nomen eius quia ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis ecce sunt in quibus notus sit deus in quibus magnum et uictoriosum sit nomen eius. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 4, Cap. 7, Col. 965 (lin. 34) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|